VENTRICULUS Victimae

VENTRICULUS Victimae
VENTRICULUS Victimae
inter partes Sacerdoti assignatas, memoratur Mosi, Deuteron. c. 18. v. 3. ubi Graeci vocem Hebr. Gap desc: Hebrew ἔνυςτρον reddunt. Est autem ἔνυςτρον Hesychio τὸ μέγα ἔντερον τῶ ξώων, ἡ κοιλία, magnum animalium intestinum, venter. Aliis ἠνυςτρον, quod eidem definitur ἡ πρώτζ κοιλία τῶ μηρυκαζομένων
ζὠων primus venter animalium, quae ruminant: aut ex alorum sententia, ὑπογάςτριον, imus venter. Quod posterius ex Aristotele sirmatur, Histor. l. 2. c. 17. ubi huiulmodi animalia quatuor ventriculos habere asserit, quorum primum ad os stomachi vocant την` κοιλίαν την` μεγάλην, magnum ventrem; secundum κεκρύφαλον, reticulum, a Figura; tertium, ab asperitate ἐχῖνον. quartum denique ἤνυςτρον. Et de Partibus Animal. l. 3. 14. ubr docet, hos quatuor ventrrculos supplere vicem dentium, quae illis ab una parte desunt. Neque enim sunt ἀμφόδοντα, adeoque pluribus opus habere ventriculis, qui cibum prorsus digerant ac conficiant. Nempe ἤνυςτρον est ab ἤνυσε, perfecit et absolvit: quia cibi digestio, in prioribus ventriculis solum aflecta, in isto plane perficitur et consum matur etc. Sed Gap desc: Hebrew, in quo agni vel haedi vel lepusculi lactentis lac coagulari solet, sitne primus vel ultimus, atut unus e mediis ventriculis, plane nescimus. Utut sit, certum est ἤνυςτρον a Veteribus inter cupedias censeri. Hinc Aristophanes, Equit. Act. 1. Sc. 3.
Ε᾿γὼ δὲ γ᾿ ην᾿υςτρον βοὸς, καὶ κοιλίαν ὑείαν καταβροχθίσας.
Ego vero cum enystrum bovis et ventrem porcinum deglutivero
Et, Actu 4. Sc. 1.
Καὶ χόλικος, ην᾿ύςτρου τε καὶ γαςτρὸς τόμον.
Et visceris, et enystri, et ventris tomaculum.
Unde Hesychio, non ὑπογάςτριον simpliciter, sed ὑπογάςτριον ἡδυσμένον, imus ventriculus conditus, ἤνυςτρον exponitur. Nil itaque mirum, quod Graeci Interpretes cum humero et maxillis victimae, ἔνυςτρον quoque seu ἤνυςτρον Sacerdoti assignatn: quodque inter poenas quas Sacerdotibus impiis interminatur Deus, etiam istam legimus, Malach. c. 2. v. 3. Σκορπιῶ ἔνυςτρον ἐπὶ τὰ πρόσωπα ὑμῶν, ἕνυςτρον ἑορτῶν ὑμῶν. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 45. uti de ventriculis anserum gallinarumque farciri olim solitis, supra voce Isitia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”